Mittwoch, 18. November 2015

DE LIMITE

Romani illam munitionem aedificabant, quae nobis nomine limitis nota est, provinciam defendendi causa. Initium erat ille rivus prope Confluentes, cui nomen "Vinxtbach" est. Limes ad Abusinam ad ripam Danuvii ferebat. Ex vallo fossaque et turribus (ad numerum nongenti) constabat. Circiter sexaginta castra auxilia ad limitem sita erant. Aut cohors aut ala (miliaria vel quingenaria) inerant. Sedecim turmae (=quadringenti octoginta viri) ala quingenaria sunt. Duces cohortis aut alae praefectus atque tribunus sunt, dux turmae decurio est. Arma equitum cassem, spicula, veruta, hastam, spatham (ensem) et clipeum fuisse  notum est. Constat Arminium, illum illustrem liberatorem Germaniae, qui Quinctilium Varum in saltu Teutoburgiensi deviceret, ducem turmae aut alae fuisse.
Castra vallo fossaque et turribus munita quattuor portas habebant, per quas milites viam praetoriam principalemque intrabat.Via praetoria media per castra ferebat. Quibus viis castra quadripertita erat. Quae ad principia et praetorium convenerunt. In cunctis castris valetudinarium, sacellum, fabricas, forum aliaque aedificia, ubi milites habitabant, inesse oportebat. Circum castra canabae fiebant, ubi indigenae, fabri, mercatores et caupones vivebant. Cum legionarii homines simplices essent, vesperi saepe huc veniebant cauponam visitandi causa. Ibi vinum, feminae et cantus erat. (Nemo est, qui eum cantum studiosorum nesciat: mihi est propositum, in taberna mori...
Posteris temporibus apud populum fabula de muro diaboli oriebatur, memoria signorum, quae milites nocte facibus dabant.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen